[5] EPISTOLA V.

Clarissimo

D. IOANNI a LASKO

Praeposito Gnesensi.

S. P. D.

Ex literis, quas ad Erasmum nostrum dedisti, iucundissimum mihi fuit audire, non solum recte valere te, sed & literarum ac pietatis, istic agere negotium. Quid enim aliud faceret & literatissimus, & CHRISTO deditissimus. Quod si sic pergas, spero brevi futurum, ut in Polonia tua bona literae feliciter efflorescant, quemadmodum coepere, & quae ad religionem pertinent citra tumultum componantur. Ego nunc versor in laboribus maximis. Nam editur denuo Septimius Tertullianus, cujus scripta non te latet esse depravatissima, quum ob antiquitatem & quod ab hinc annos sex me primum prodente legi coeperint, tum quod in his est mira styli obscuritas, perplexitasque. Videbis quam bene me gesserim. Nam innumeras mendas castigavi, difficiliora loca quasdam aperui, vocabula autori peculiaria, loquendique formulas annotavi. Poterit, ni fallor, deinceps propemodum inoffense legi, qui prius nemini satis percipiebatur. Bene Vale, vir Praestantissime. Basileae. XV. die Decembris. An. MDXXVII.

BEAT. RHENANUS

ex animo TUUS.